monumenta.ch > Plinius > sectio 215

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 20, 215
{LXXXI} praetorii viri pater est, Hispaniae princeps, quem scio propter inpetibiles uvae morbos radicem eius filo suspensam e collo gerere praeterquam in balineis, ita liberatum incommodo omni. quin etiam inveni apud auctores caput inlitum ea destillationem anno toto non sentire. oculos tamen hebetare putatur.